Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
e terra magnum alterius spectare laborem;
non quia vexari quemquamst jucunda voluptas,
sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
Suave etiam belli certamina magna tueri
[...] Suave etiam belli certamina magna tueri 5 per campos instructa tua sine parte pericli; sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere edita doctrina sapientum templa serena, despicere unde queas alios passimque videre errare atque viam palantes quaerere vitae certare ingenio, contendere nobilitate, noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes rerumque potiri. O miseras hominum mentes, o pectora caeca! Qualibus in tenebris vitae quantisque periclis 15 degitur hoc aevi quodcumquest! Nonne videre nil aliud sibi naturam latrare, nisi utqui corpore sejunctus dolor absit, mensque fruatur jucundo sensu cura semota metuque? [...]
Source aux normes APA
Pour votre bibliographieLecture en ligne
avec notre liseuse dédiée !Contenu vérifié
par notre comité de lecture